- VELABRUM
- VELABRUMvicus olim celebris Romae, iuxta Aventinum montem velis obtensus, sub quibus oleum et similia vendebantur: Nunc S. Georgio in Velabro, quia inter illam aedem et aedem S. Anastasiae erat: Aliis erat in foro boario, ubi olim templum Herculis et Vestae, seu Maturae, nunc, S. Stephani, Ferrar. Plautus, in Capteiveis; Actu 3. sc. 1. v. 39.Quasi in Velabro olearii.Horatius, l. 2. Sermon. Sat. 3. v. 229.Cum scurris fartor, cum Velabro omne Macellum.Hinc Velabrensis. Martial. l. 11. Epigr. 53. v. 10.Et Valabrensi massa recocta foco.Inde Velabrensis caseus, qui in Velabro conficiebatur. Martial. l. 13. Epigr. 32.Non quemcumque focum, nec fumum caseus omnem,Sed Velabrensem qui bibit, ipse sapit.Siquidem, testante Plin. l. 11. c. 42. Fumus auget gratiam casei, qualis in ipsa urbe conficitur. Varro a vehendo derivat, quod cum Aventinus olim discluderetur paludibus a montibus reliquis, necesse esset eo navibus advehi. Unde Velaturam facere dicebantur, qui operam suam collocantes mercede ex vecturâ vivebant. Duplex autem fuisse Velabrum invenio, maius et minus. Varro: Palus fuit in minori Velabro. Unde quod ibi vehebantur lintribus, Velabrum, ut et illud maius. Propert. l. 4. El. 10. v. 5.Qua Velabra suo stagnabant flumine, quaqueNauta per urbanas velificabat aquas.Tibullus quoque, l. 2. El. 5. v. 33.At qua Valabri regio patet, ire solebatExiguus pulla per vada linter aquâ.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.